FISTULA

FISTULA
FISTULA
instrumentum Musicum pastorale, multo olim in usu. Fiebat autem ex plurius cicutis sive cannis cerâ iunctis. Mart. l. 14. Apopn. Epigr. 63. cuius epigraphe fistula.
Quid me compactum ceris et arundine rides?
Quae primum exstructa est Fistula, talis erat.
Nempe Mart aevo iam diu haec componendae eius ratio obsolevearat: ac, fi quis revocare vellet, ridebatur. ideo Ovid. caute ait, quondam istam formam obrinuisse Met. l. 8. v. 190. ubi Daedali alas cum fistula graphice confert. Iunxisse autem Fistulas septem, docert Virg. Eclog. 2. v. 36.
Est mihi disparibus septem compacta cicutis
Fistula.
Vel etiam novem: quandoquidem Theocritus Ecl. 8. saepius εννεάφωνον, i. e. novem vocum, appellet. At Ovid. Met. l. 13. v. 785. non veretur Polyphemo suo affingere quandam centum cannatum:
Sumptaqueve arundinibus compacta est Fistula centum.
Nempe ei qui mole corporis tantopere excedebat, convenire etiam ram vasta fistula visa est. Quis vero artificium iugendi repererit, dissentiunt Vett. Sed plures eam Panos putant gloriam, Virg. Ecl. 2. v. 32. et 8. v. 24. Ovid. Met. l. 1. v. 192. Plin. l. 7. c. 56 qui Fistulam, inquit, et monaulon reperit Pan Mercurii. Isid. vero Orig. l. 3. c. 20. tradit, quosdam hanc laudem Mercurio, alios Fauno, nonnulls Idi, pastori Siculo tribuêre. Quae sententia tamen cum priore facile conciliari potest. De mercurio namqueve non longe abit a Plin. qui huius filio Pani adsignat; Nec Faunus Latinorum alius est a Pane Graecorum. Pro Idi vero Daphnidi reponit Voss. quando is pastor Siculus fuit et carmen reperit Bucolicum, ac eo, et Fistula alios oblectavit, ut de fingulis istorum testis est Diod. Sic. Biblioth. l. 4. pene extremo. Vide Voss. de Idolol. l. 4. c. 92. Salmasio Panos inventum est πολυκάλαμος illa, de qua dictum hucusqueve, quam κηρόδετον σύριλγα, et simpliciter σύριλγα Graeci vocarêrunt. Sic Virg. Eclog. 2. v. 32.
Pan primus calamos, cerâ coniungere plures
Instituit ——
Nempe lino vel setis haec ligabatur, ceraqueve iungebatur, ut er praedictis quoqueve videre est. Euphorion ramen Marsyae id tribuit, et ante cum μονοκάλαμον σύριλγα, singularem fistulam, camqueve longiorem, quali hodiequeve utimur, inflatam ait: Postmodum binas inde adhibitas sensim crescente industria, ex multis calamis sive cannis compactam, eo modo quo diximus, tandem ex multis tibiis coniunctis, et dicparibus operosiore curâ frei coepisse etc. Vide Salmas. as Solin. p. 832. At Fistularum, quarum in Berecynthiae Sacris usus, Phtyges inventotes feruntur. Meminit carum Claud. de Raptu Proserp. Cam. l. 1. 33. v. 209.
Non buxus, non aera sonant ------
Et Pap. Stat. Theb. l. 8. v. 211.
Et moder ata somum vario spiramine buxus.
Ex buxo enim fuêre, Forte quod immortalitas Deorum Maiestati conveniret, et haec arbor cariem numquam pateretur, ut habet verus Auctor. Hinc et Attis, Matris deûm amasius, Fistulâ quoqueve et virgâ olim ornatus est. Quod sic exponit Macrob. ut virgam dicat fuisse regiae potestatis symolum, quam Sol (Attinis schemate repraesentatus) obtinet, omnium rerum moderator: fistulâ vero significatum velit ventum sive aerem, qui terram ambit, imo eriam vehic ac sustinet. Vide iterum Voss. ubi supra l. 2. c. 54. sub fin. Sed et in sacris Liberi Patris fistulam huiusamodi adhiberi coepisse, discimus ex Pap. Stat. Theb. l. 9. v. 480.
Femineis experte choris, cum Bacchica mugit
Buxus etc.
de FISTULA utriculari, dicemus infra in voce Musa. Porro fistulis aves olim capi sive decipi solitas, legitur apud Vetr. In aucupio etiam crescentis atundinis, Fistulae habebaut locum. Nam dum in manu aucupis calamus ad calamum iunctus tacite crescebat, donec ad alitem pervenerit, alius interium fistulâ canebat. De quo genere intelligit Mart. l. 14. Apoph. Epigr. 218. cuius Epigraphe Calami Aucupatorii.
Non tantum calamis, sed cantu tollitur ales,
Pallida dum tacita crescit arundo manu.
Vide supra ubi de Calamo aucupatorio, ut et infra ubi de Sibilo. Alia Fistula est, cuius operâ Vinum Euchatisticum in S. Cena, a communicantibus olim hautiebatur, tenente illam Diacono intra calicem, et fidehum sigulls porrigente, ut quisqueve admoto ore sugerer de calice, ex alio fistulae capite, quemadmodum habet Ordo Rom. Λαβὶς dicitur Cantacuzeno l. 1. c. 41. Cuius usum in Monasterio Sandionysiano, Sacrorum Ministros, more antiquo sub utraqueve communicantes, hodiequeve retinere adnotat C. du Fresne in Gloss. Nempe poculum Eucharisticum accipiebant primum ipsi Fideles in S. Communione; postemodum a Sacerdote fidelium ori admoveri, et sacrum vinum illi in fundi coepit. Progressu temporis, fistulae argenteae adhibitae sunt, ne quid calicem inter supremaqueve labra de Christi sanguine periret, de quo ritu vide Franc. Burmann. Synopsi Theol. Christ. Part. Prior. l. 7. c. 10. §. 27. ut et infra Pugillares, Sciphon, Sumptorium. De Cassia vero fistula quae et simpliciter Fistula Lat. et Σύριλξ Graecis, supra etc. Hinc Fistudator, cuiusmodi hominum in conviviis Vett. meminit A. Gell. l. 1. c. 11. Cic. vero de Orat. l. 3. Graccho contionanti Fistulatorem amanunensem eburneam. fistulam inflasse, ad quam ille vocem ac gressum componeret, refert. Prioris ordinis puella ex Hebraeis fusse videtur, in regio convivio calamos inflans, apud Abdiam Hist. Apost. l. 9. e domesticorum viz. grege, de posteriori vide infra in voce Tonarion. Sed et fistulatoribus in bello unsi, Halyattes lydorum Rex apud Plutarch. de musica, aliiqueve, vide Alex. ab Alexandro Geneal. Dier. l. 3. c. 2. et Laur. Pignor. l. de Servis, ubi, inter reliqua Musicae instrumenta, Fistulae quoqueve veteris figuram ex aere exhibet. Hi Συριλκταὶ Graecis, at qui fistulâ ex arundinibus compactâ canere nescientes, stipulâ ludebant, quales utplurimum indocti bubulci erant, Ρ῾απαταῦλαι vulgo dicebantur, uti supra vidimus, ubi de Calamis. Verbo addendum discrimen, inter fistulam et Panduram, quâ voce Recentionres τὴν πολυκάλαμον σύριγγα saepissime appellant, illa emim ἔμπνευςον, haec ἔντατον instrumentum fuit: nec non inter, fistulam et tibiam, quarum haec, licet e cicutis quoque, culamis et buxo: tamen insuper ex aere, cornu, osse, aliis, quoqueve constabat: sed in forma maior diversitas, uti ex loco Mart. supra citato luqiet. Vide quoqueve Salmas. ad Solin. p. 832. et infra ubi de Pandura et Tibiis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Fistula — Classification and external resources MeSH D005402 In medicine, a fistula (pl. fistulas or fistulae) is an abnormal[1] connection or passageway between two epithelium lined organs or vessels that …   Wikipedia

  • Fistula — Fis tu*la (?; 135), n.; pl. {Fistul[ae]}. [L.] 1. A reed; a pipe. [1913 Webster] 2. A pipe for convejing water. [Obs.] Knight. [1913 Webster] 3. (Med.) A permanent abnormal opening into the soft parts with a constant discharge; a deep, narrow,… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • fístula — f. anat. patol. Trayecto patológico congénito o adquirido que comunica de forma anormal dos órganos o tejidos entre sí, o bien un órgano o tejido con el exterior del organismo. La fístula no tiende a cerrarse ni a curarse espontáneamente. Cuando… …   Diccionario médico

  • fistulă — FÍSTULĂ, fistule, s.f. (med.) Canal format accidental sau în urma unei operaţii, care comunică spre interior cu o glandă sau cu o cavitate naturală ori patologică şi care drenează în afară secreţiile acestora; ulceraţie adâncă într un ţesut al… …   Dicționar Român

  • fístula — s. f. 1.  [Medicina] Orifício ou canal patológico que permite a passagem de matérias orgânicas, como pus, urina ou fezes. 2.  [Medicina] Úlcera. 3.  [Figurado] Vício inveterado; mal incurável. 4.  [Linguagem poética] Flauta pastoril. 5. … …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • fistula — long, narrow ulcer, late 14c., from L. fistula pipe, ulcer, of uncertain origin …   Etymology dictionary

  • fistula — fȉstula ž DEFINICIJA 1. pat. kanal koji vodi iz središta gnojnog procesa do drugog organa ili površine kože ili sluznice, služi za odvođenje gnojnog sekreta 2. glazb. pov. u srednjem vijeku naziv za a. svirale na orguljama b. rij. flauta… …   Hrvatski jezični portal

  • fístula — sustantivo femenino 1. Área: medicina Conducto anormal que se abre en la piel, que pone en comunicación un órgano o un absceso con el exterior o con otro órgano, y que no se cierra por sí solo. fístula anal …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • fístula — (Del lat. fistŭla). 1. f. Cañón o arcaduz por donde pasa el agua u otro líquido. 2. Instrumento musical de viento, parecido a una flauta. 3. Med. Conducto anormal, ulcerado y estrecho, que se abre en la piel o en las membranas mucosas …   Diccionario de la lengua española

  • Fistŭla — (lat.), 1) Rohr, Röhre; 2) (F. eucharistica, Canna, gr. Sipho), in der abendländischen Kirche, vom 8. Jahrh. bis zur Kelchentziehung im 12. u. 13. Jahrh., ein Röhrchen, womit die Communicanten beim Abendmahl den Wein aus dem Kelche saugten; es… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”